Pagina:Malleus maleficarum (ed. II) - pars prima.djvu/70

E Wikisource
Haec pagina emendata est

Per alium autem declarat se paterfamilias aliquid velle tripliciter. Vel inquantum ordinat aliquem ad aliquid faciendum necessario & prohibendo contrarium. & sic sunt precepta in preceptis. & prohibitio in affirmatiuis & negatiuis preceptis. Vel inquantum ordinat aliquem persuasiue ad aliqua consiliatiue. & hoc pertinet ad consilium. & sicut voluntas humana manifestatur per hec quinque sic & ipsius dei. Quod enim preceptum prohibitio & consilium dicatur voluntas dei patet per illud Math. vi. Fiat voluntas tua sicut in celo & in terra. id est vt in terra impleamus eius precepta vitemus prohibita & impleamus pro posse consilia. Et similiter quod permissio & operatio dicatur dei voluntas patet per Augustinum. qui dicit in enche. Nihil fit nisi omnipotens deus fieri velit. vel sinendo vt fiat vel faciendo. Ad propositum cum dicitur illud quod quis impedire posset & non impedit iudicatur ex sua voluntate processisse verum est. Sed cum infertur. Deus est summe bonus. ergo non potest velle mala fieri. verum est. voluntate beneplaciti & per quatuor signa huius voluntatis quia non potest operari mala nec precipere mala nec vt non prohibeat mala & persuadeat bona supererogationis. potest autem velle permittere mala fieri. Ad aliud quomodo cernuntur infirmitates ab inuicem vt vna sit maleficialis. altera naturalis puta ex defectu nature. Respondetur quod varijs modis. Primo medicorum iudicio. xxvi. q. v. Non licet. &. q. ij. c. Illud. vbi verba Augustini ex secundo de doctrina christiana. Ad hoc genus superstitionis pertinent omnes ligature & remedia que medicorum disciplina condemnat in quibuscunque rebus suspendendis atque ligandis. A simili vbi medici ex circumstantijs videlicet etate complexione sana & subito quasi in ictu oculi immutata & quod non ex defectu sanguinis stomachi aut labe infirmitas acciderit. Iudicant illam non ex defectu nature. sed ab extrinseco accidisse. Et ab extrinseco vbi non ex venenosa infectione. quia sic sanguis & stomachus malis humoribus esset repletus tunc ex sufficienti diuisione iudicant effectum esse maleficialem. Item secundo cum eis existit incurabilis vt nullis medicaminibus eger potest releuari. immo potius cernunt ipsum aggrauari. Tercio quia sic subito interdum accidit quod iudicium infirmi super hoc contingit. Res gesta vni ex nobis innotuit. Nam quidam de optimatibus ciuitatis Spirensis nimis ceruicose voluntatis vxorem habuit intantum vt cum ipse libens in omnibus ei complacere studeret. tamen in cunctis fere suis affectionibus ei recalcitrabat & verbis contumeliosis semper ipsum molestare satagebat. Accidit inde vt domum ingressus quadam die cum mulier solito more contra se briganti verbis obprobriosis & ire locum dare & domum exire volebat ipsa hostium per quod exire habebat cursu veloci anticipando obseruauit & vociferando contestabatur quod nisi eam verberaret nulla probitas aut honestas sibi inesset. Ad que verba grauia ille manum non animo ledendi extendit & ipsam expansis digitis super spatulam leuiter tangendo subito ad terram collisus omnem sensum perdidit. & per plures septimanas in lecto decumbens grauissima infirmitate detentus fuit. qua in re pensari potest illam infirmitatem non ex naturali defectu sed per maleficium mulieris sibi accidisse. Plura immo quasi innumera consimilia acta sunt & multis innotuerunt. Sunt quidam qui per certam practicam experientiam rei capiunt per hunc modum. Nam plumbum liquefactum super infirmum tenent & in scutellam plenam aque infundunt & si imago aliqua condensata cernitur tunc infirmitatem ex maleficio accidisse iudicant. & quidam an talis imago opere demonum aut naturali virtute erumpat vbi interrogantur talia practicantes respondere solent. quod virtute saturni super plumbum qui alias malus existit sicut sol super aurum maleficium sua virtute ostendere solet. Sed quid de his sentiendum sit. an videlicet practica licita sit aut non. Circa tercium principale huius tractatus tractabitur canonistis enim videtur licitum vt vana vanis contundantur. licet theologis omnino contrarium videatur cum non sint facienda mala vt eueniant bona. Ad vltimum vbi diuersa queruntur. Primo cur malefice non ditantur. Secundo cur principibus eis fauentibus ad perniciem omnium inimicorum ipsorum non cooperantur. Tercio cur predicatoribus & alijs eos persequentibus non nocere valeant. Ad primum dicendum. quod ideo vt plurimum malefice non ditantur vt iuxta complacentiam demonis in contumeliam creatoris quantum possibile est pro vilissimo precio emantur. Et secundo ne in diuitijs notentur. Ad secundum cur principibus non nocent causa est manifesta. quia quantum in ipsis est hoc fit vt ipsos in amicitia retineant. Et si queritur cur eorum inimicis non noceant. Respondetur quia bonus angelus ex altera parte hoc maleficium impedit. Iuxta illud Danielis. Princeps persarum restitit mihi viginti vna diebus. Vide docto. in. ij. senten. an inter bonos angelos sit pugna & qualiter. Ad tercium dicitur quod ideo nec inquisitoribus aut alijs officialibus nocere possunt quia publica iusticia vtuntur. Exempla varia ad hoc possent adduci. sed temporis prolixitas non patitur.