fieri aliquam creaturam. aut melius aut deterius immutari aut transformari in aliam speciem: vel aliam in similitudinem nisi ab ipso creatore qui omnia fecit et per quem omnia facta sunt: proculdubio infidelis est et pagano deterior. et utamur argumentis sancti Tho. in. II. sent. dist. VIII. An daemones possint imprimere in sensus corporales praestigiis deludendo? Ubi primo arguitur quod non. Nam illa forma bestiae quae videtur oportet quod sit alicubi. sed non potest esse tantum in sensu. quia sensus non habet aliquam speciem nisi a rebus acceptam. et ibi non est vera bestia per auctoritatem can. allegatam. nec iterum potest esse in re quae videtur: sicut quod mulier videatur bestia. quia duae formae substantiales non possunt esse in eodem simul et semel. ergo cum illa forma bestiae quae videtur nullibi possit esse ideo nulla praestigiosa illusio in oculo videntis fieri potest. cum visio per aliquam formam necessario habeat terminari. Praeterea si dicatur quod forma illa sit in aere circumstante. hoc non potest esse. tum quia aer non est susceptivus alicuius formae seu figurae. tum etiam quia non semper unus et idem aer circa illam personam propter fluxibilitatem manere potest praecipue quando movetur. tum etiam quia sic videretur ab omnibus talis transformatio quod tamen non fit quia daemones non videntur ad minus sanctorum virorum visiones decipere. Praeterea sensus visivus seu potentia visiva est potentia passiva. sed omne passivum movetur ab activo sibi proportionato. activum autem proportionatum sensui est duplex. Unum quasi originans actum scilicet obiectum. Aliud autem quasi deferens sicut medium. sed forma illa quae videtur non potest esse obiectum sensus: neque etiam medium quasi deferens. De primo scilicet quod non potest esse obiectum. quia a nulla re sumi potest ut in praecedenti argumento tactum est cum non sit in sensu a re accepta. nec in ipsa re nec etiam in ipso aere quasi in medio deferente ut prius tactum est in tertio argumento. Praeterea si daemon movet vim cognitivam interiorem aut hoc facit se obiciendo virtuti cognitivae. aut hoc facit immutando ipsam. non autem hoc facit se ei obiciendo. quia oporteret quod vel assumeret corpus: et sic non posset interius ingredi ad organum imaginationis. cum duo corpora non sint simul in eodem loco: neque in assumendo phantasma. quod etiam esse non potest. quia phantasma non est sine quantitate. Daemon autem omni quantitate caret: similiter etiam non potest hoc facere immutando. quia aut immutaret alterando quod videtur non posse facere: quia omnis alteratio fit per qualitates activas quibus daemones carent. Aut immutaret transmutando sive localiter movendo quod videtur esse inconveniens duabus rationibus. Primo quidem quia transmutatio organi non posset fieri sine sensu doloris. Secundo quia secundum hoc daemon non ostenderet homini nisi nota. cum tamen Augus. dicit. quod ostendit homini formas et notas et ignotas. ergo videtur quod daemones nullo modo possunt imaginationem vel sensum hominis decipere. Sed contra Augus. XVIII. de ci. Dei. dicit quod transmutationes hominum in animalia bruta quae dicuntur arte daemonum factae non fuerunt secundum veritatem sed solum secundum apparentiam. Hoc autem fieri non posset si daemones humanos sensus transmutare non possent. Praeterea alludit et auctoritas Augus. in li. LXXXIII. q. quae etiam prius allegata fuit. serpit hoc malum daemonis per omnes aditus sensuales etc. Responsio si lector voluerit super modum transmutandi inspicere inveniet in secunda parte operis. ca. VI. varios modos. Ad praesens tantummodo scholastice procedendo. dicamus trium doctorum sententias concordantes in eo quod diabolus potest phantasiam hominis decipere. ut homo verum animal videatur. inter quas etiam ultima subtilior ceteris. quae et sancti Tho. est. Et prima est domini Antonini in prima parte summae. ti. V. c. V. §. V. declarantis quod diabolus phantasiam hominis ad decipiendum quandoque operatur: et praecipue circa illusionem sensuum. et declarat naturali ratione. canonis auctoritate et experimentorum multiplicitate. Primum sic. Corpora naturaliter subduntur et oboediunt naturae angelicae quantum ad motum localem. Angeli autem mali etiam si amiserint gratiam non tamen virtutem naturalem. ut saepius supra tactum est. Cum autem potentia phantastica sive imaginativa sit corporalis id est affixa organo corporeo naturaliter subditur etiam malis: ut possint eam transmutare causando varias phantasias ex descensione humorum et spirituum ad principium sensitivum procurata ab eis. haec ille. et subdit. Patet et ex hoc canone. XXVI. q. V. episcopi. Illud non est omittendum quod quaedam sceleratae mulieres post Satan retro conversae daemonum illusionibus et phantasmatibus seductae credunt se et profitentur cum Diana horis nocturnis dea paganorum. vel cum Herodiade et cum innumera multitudine mulierum equitare super quasdam bestias. et multa terrarum spatia in tempestae noctis silentio pertransire. et infra. Qua propter sacerdotes praedicare debent populo Dei ut noverint omnino haec falsa esse. et non a divino sed a maligno spiritu talia phantasmata mentibus fidelium irrogari. siquidem ipse Satanas transformat se in diversarum personarum species atque similitudines et mentem quam captivam tenet in somnis deludendo per devia quaeque deducit. Et quidem intellectus huius canonis in prima quaestione tactus est quo ad quattuor quae praedicanda sunt. Sed quod non valeant
Pagina:Malleus maleficarum (ed. II) - transscriptum/50
Appearance