Pagina:Marcus Terentius Varro - De Lingua Latina - ex Typographeo Adami Sartorii - 1605.djvu/101

E Wikisource
Haec pagina emendata est
97
QVINTUS.

Nam id valet, voluntate. Ideo Lucilius scibit de Cretea: Cùm ad se cubitum venerit sponte ipsam suapte adductam, vt tunicam, & cetera reiiceret. Eandem voluntatem Terentius significat, cùm ait, satius esse sua sponte recte facere, quàm alieno metu. Ab eadem sponte, declinatum spondet. Spondet enim qui dicit à sua sponte, spondeo: spondet etiam sponsor, qui dum faciat, obligatur: hinc sponsus, consponsus: hoc Næuius significat cùm ait: Consponsis. Spondebatur pecunia, aut filia nuptiarum caussa: appellabatur, & pecunia, & quæ desponsa erat, sponsa. Quæ pecunia inter se contra sponsum rogata erat, dicta sponsio: cui desponsa quòd erat, sponsalis: qui spoponderat filiam, despondisse dicebatur, quod de spõte eius, id est, voluntate exierat. Non enim si volebat, dabat, quòd sponsu erat alligatus. Nam in comœdiis vides dici: Sponden'tuã gnatam filio vxorem meo? Quod tum & prætorium ius ad legem, & censorium iudiciũ ad æquum existimabatur. Sic despondisse animum quoque dicitur, vt despondisse filiam, quod suæ[1] spontis statuerat finem: à qua, sponte dicere, quom spondere quoq; dixerunt, cùm ad spontem responderetur,

id
G
  1. Ful. Vrsin. sponti.