Pagina:Marcus Terentius Varro - De Lingua Latina - ex Typographeo Adami Sartorii - 1605.djvu/102

E Wikisource
Haec pagina emendata est
98
LIBER

id est, a voluntatem rogantis. Itaque qui ad is, quod rogatur, non dicit, non respondet: vt non spondet ille statim, qui dixit spondeo, si iocandi caussa dixit: neque agi potest cum eo ex sponsu. Ita quisquis dicit in tragœdia: Meministíne te despondere mihi gnatam tuam? quòd sine sponte sua dixit, cum eo agi non potest ex spontu. Etiã spes à sponte potest esse declinata, quòd tũ sperat, cùm quod volt, fieri putat. Nã quod non volt, si putat, metuit, non sperat. Itaq; hic quoque, qui dicũt in Astraba Plautinè: Sequere, adsequere Polybadisce, meam spẽ cupio consequi. Sequor Hercle quidem: nã libenter te mea sperata consequor: quod sine sponte dicunt: verè neque ille sperat, qui dicit adolescens, neque illa sperata est. Sponsor, & præs, & vas: neque idem, neque res, à quibus ij, sed è re simili. Itaque præs, qui à magistratu interrogatus, in publicum an præs est, à quo & cùm respondet, dicit præs. Vas appellatus, qui pro altero vadimonium promittebat. Consuetudo erat, cùm reus parum esset idoneus, incœptis rebus, vt pro se alterum daret: à quo caueri postea lege cœptum est, ab his, qui prædia venderent, vades ne darent: ab eo scribi cœptum in lege mancipiorum: vadem nec

poscet,