Pagina:Marcus Terentius Varro - De Lingua Latina - ex Typographeo Adami Sartorii - 1605.djvu/107

E Wikisource
Haec pagina emendata est
101
QVINTUS.
q́ue inesse, & motum in membris cerno. Dictum cerno à creo,[1] id est, à creando: ab eo quòd, cùm quid creatum est, tunc denique videtur. Hinc fines capilli, discreti, quòd finis videtur discrimen: Cernito in testamento, id est, facito videant te esse hæredem. Itaque in cretione adhiberi debent testes. Ab eodem est, quod ait Medea: Ter sub armis malim vitam cernere, quàm semel modò parere: quod vt decernunt de vita eo tempore multorum, videatur vitæ finis. Spectare dictum ab specio antiquo, quo etiam Ennius vsus: Vos epulo postquam spexit q. V. C. Quos vbi rex... dulo spexit de contrinu' celsis.. Et quod in auspicibus distributum est: qui habeant spectionem, qui non habeant: & quod in auguriis etiam nunc augures dicunt, auem specere. Conseutudo tamen in iis, quæ cum præuerbiis coniuncta sunt, E, non feruat: vt auspicio, conspicio, respicio, suspicio, despicio, sic alia: Hinc etiam exspecto, quod spectare valet. Hinc specula: hinc speculum: quòd in eo specimus imaginem. Specula, de qua prospicimus. Speculator, quem mittimus ante, vt respiciat, quæ volumus. Hinc, quo oculos inungimus, quibus specimus, specillum. Ab auribus videntur dicta verba
au-
G 3
  1. q. V. C. à cereo.