Pagina:Marcus Terentius Varro - De Lingua Latina - ex Typographeo Adami Sartorii - 1605.djvu/109

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina emendata est
103
QVINTUS.

tum erit: præconi sic imperato, vt viros vocet. Quod bonum, fortunatum, felixq́ue, salutareq́ue fiet populo Romano Quiritium, reiq́ue publicæ populi Romani Quiritium, mihiq́ue, collegęq́ue meo, fidei, magistratuiq́ue nostro. Omnes Quirites, equites, peditesq́ue magistratus, priuatosq́ue, curatores omnium tribuum, si quis pro se, siue pro altero dari rationem volet, voca inlicium huc ad me. Pręco in templo primum vocat, postea de mœris item vocat. Vbi licet, censor, scribæ, magistratus, murrha, vnguentis vnguntur. Vbi prætores, tribuniq́ue plebei, quiq́ue inlicium vocati sunt, venerunt: censores inter se fortiuntur, vter lustrũ faciat. Post tum conuentionẽ habet, qui lustrum conditurus est. In commentariis consularibus scriptum sic inueni: Qui exercitum imperaturus erit, accenso dicit, Calpurni voca inlicium omenis Quirites huc ad me. Accensus dicit sic, Omnes Quirites inlicium ite huc ad iudices. C. Calpur. Cos. dicit: Voca ad conuentionem omneis Quiritesi huc ad me. Accensus dicit sic: Omnes Quirites ite ad conuentionem huc ad iudices. Deinde consul imperat exercitui qui conuenit ad comitia centuria-

ta
G 4