Pagina:Marcus Terentius Varro - De Lingua Latina - ex Typographeo Adami Sartorii - 1605.djvu/115

E Wikisource
Haec pagina emendata est
109
SEXTVS.

vt facilius quid subsit, videre possint. Et enim facilius obscura opera Myrmecidis ex ebore, oculi videant, si extrinsecus admoueas nigra: Sed tamen cum hæc adminicula addas ad eruendum voluntatem impositoris, tamen latent multa. Quod si poëtice in carminibus vt verba multa, prisca quæ essent, sic etiam quor essent, posuisset, fecundius poëmata ferrent fructum. Sed vt in soluta oratione, sic in poëmatis verba quæ habent ἐτυμα, possunt dici: nec multa, ab eo quem non erunt in lucubratione litteræ prosecutæ. Licet multum legerit C. Aelij hominis in primo in litteris Latinis exercitati, interpretationem carminũ Saliorum, videbis, & exiliter expeditam, & præterita obscura multa. Nec mirum, cùm non modò Epimenides post annos quinquaginta expergitus, à multis non cognoscatur, sed etiam Teucer Liuij pòst annos duodecim ab suis, qui sit, ignoretur. At hoc quid ad verborum poëticorum ætatem? quorum si Pompilij regnum fons in carminibus Saliorum, neque ea à superioribus accepta, tamen habent septingentos annos. Quare, cur scriptoris industriam reprehendas, qui herois tritauum, atauum non potuerit reperire, cùm ipse aui tritaui

ma-