Pagina:Marcus Terentius Varro - De Lingua Latina - ex Typographeo Adami Sartorii - 1605.djvu/116

E Wikisource
Haec pagina emendata est
110
LIBER

matrem non possis dicere? quod interuallum multo tãto propius nobis, quàm hinc ad initium Saliorum, quorum principia poëtica verba ducunt. Igitur de originibus verborum, qui multa dixerit commodè, potius boni consulendum, quam qui aliquid nequiuerit, reprehẽdendũ: præsertim cùm dicat etymologicè non omnium verborum posse dici caussas: Q.V.C. quia à medendo medicina, à re sit medicina.vt qua à re sit medicina. Neque si non norim radices arboris, non posse me dicere pirum esse ex ramo, ramum ex arbore, eam ex radicibus quas non video. Quare qui ostendit equitatum esse ab equitibus, equites ab equito, equito ab equo, neque equus vnde sit dicit: tamen hic docet plura, & satisfacit grato. Quem imitari possimus, ne ipse liber erit indicio. Dicam isto libro de verbis, quæ à poëtis sunt posita. Primùm de locis, deinde de iis, quæ in locis sunt, tertio de temporibus, tum quæ cum temporibus sunt coniuncta, vtq́ue cum his sunt coniuncta, adiungam: & si quid excedit ex hac quadripartitione , tamen in ea vt comprehendam, incipiam hinc.

Vnus erit quem tu tolles in cærula cæli templa. Templum tribus modis dicitur, natura, auspicio, similitudine. Natura, in cælo: ab auspiciis, in ter-
ra: