Pagina:Marcus Terentius Varro - De Lingua Latina - ex Typographeo Adami Sartorii - 1605.djvu/120

E Wikisource
Haec pagina emendata est
114
LIBER

do, aliúdue. Quare & signum candens in pecore.

Quod est, Terrarum amfracta reuisam. Amfractum est ab origine duplici, dictum ab ambitu, & frangendo: ab eo leges iubẽt viam in directo pedum octo esse, in amfracto sexdecim, id est, in flexu. Ennius: Vt tibi Titanis Triuia dederit stirpem liberum. Titanis Triuia Diana est: ab eo dicta Triuia, quòd in triuio ponitur ferè in oppidis Græcis: vel quòd luna dicitur esse, quæ in cælo tribus viis mouetur, in altitudinem, & latitudinem, & longitudinem. Titanis dicta, quòd eam genuit Titan, vt Plautus, è Latona, vt scribit Manilius, [1]creata Titano, Latona parit casto complexu Iouis Deli deos geminos, id est, Apollinem & Dianam. [2]Dij quod Titanis Deliadi eadem. O sancte Apollo, qui vmbilicum certum terrarum obsides. Vmbilicum dictum aiunt ab vmbilico nostro, quòd is medius locus sit terrarum, vt vmbilicus in nobis: quod vtrumque est falsum. Neque enim hic locus est terrarum medius, neque noster vmbilicus est hominis medius. Itaque pingitur qui vocatur ἡ χθών à Pythagora, vt media [3]cæli ac terræ linea ducatur infra vmbilicũ, per id, quo discernitur homo mas,

an
  1. Q. V. C. concreta.
  2. Ful. Vrs. alÿ.
  3. Ful. Vrsin. tetragoni linea.