Pagina:Marcus Terentius Varro - De Lingua Latina - ex Typographeo Adami Sartorii - 1605.djvu/122

E Wikisource
Fuit in emendando quaedam difficultas
116
LIBER

vt ait Ennius: Isq́ue Hellesponto pontem contendit in alto: nisi potis ab eo quod Asiam & Europam ibi colludit mare, & per angustas facit Propõtidis fauces. Pacuuius: alicui in Ægeo freto. Dictum fretum à similitudine feruentis aquæ, quod in fretis sæpe concurrat æstus, atque efferuescat

Ægeum dictum ab insulis, quòd in eo mari siti scopuli vocantur in pelago à similitudine caprarum, ???. Pacuuius: Hermiona: æquore in alto ratibus repentibus. Æquor mare appellatũ, quod æquatum, quom motum vento non est. Ennius: Conferre autratem eratam quiuerit, & quidem; mare sudantes ruunt, atque sedentes. Ratis, dicta nauis longa propter remos, quòd hi cum per aquam sublati sunt dextra & sinistra, duas rateis facere videntur: ratis enim, vnde hoc translatum, illic vbi plures mali aut asseres.

*Deest pagina*

Agrestes ab agro. Insulas dictas apparet in hostiis, quòd è lana quæ adduntur, intra hostiarum cornua filamenta erant. Itaque cùm ad sepulcrum ferunt frondes atque flores, addunt non lanas, sed velant frondenteis comas. [1]Cornuatam vmbram iaci: dicere apparet cornuatam à cornibus. Cornua à curuore dicta, quòd pleraque

curua
  1. V. C. cornuat aurũ