Pagina:Marcus Terentius Varro - De Lingua Latina - ex Typographeo Adami Sartorii - 1605.djvu/123

E Wikisource
Haec pagina emendata est
117
SEXTVS.

curua. Musæ quas memorant Casmenas esse, Casmenarum priscum vocabulum, ita natum, atque scriptum est: alibi Carmenæ ab eadem origine sunt declinatæ, in multis verbis: in quo antiqui dicebant S, posteà dicunt R, vt in carmine Saliorum sunt hæc: Cosauli, dolosi, eso. Omnia verò adpatula coëmisse. Iam Cusiones duonus cerenses, dumq́ue Ianus venet: post melios eum rerum ........Desvnt decem versvs......

fœdesum fœderum, plusima, plurima, meliosem, meliorem, asenam arenam, ianitos ianitor. Quare [1]est casmena carmena: inde carmina: R postea extrito, camena factum. Ab eadem voce canite, pro quo in Saliari carmine scriptũ est, cante, hoc versu: Diuũ empta cante, diuum deo supplice cante. In camine Priami q; est: Veteres caslmenæ, cascam rem volo profarier. Et cascũ significat vetus, secundo eius origo Sabina, quæ vsq; radices in Oscã linguã egit. Cascũ vetus esse significat Ennius, cũ ait: Quàm prisci casci populi genuere Latini. Eo magis Manilius quod ait: Cascum duxisse cascam non mirabil est, quoniam carioreas conficiebat nuptias.Ful. Vrs. caries eas.malim: Charoneas. Item ostendit Pampinij epigrammation, quod in adolescentem fecerat: Cascom, ridiculum est, cùm te tua dicit amica
Casca
H 3
  1. Ful. Vrs. ex.