Pagina:Marcus Terentius Varro - De Lingua Latina - ex Typographeo Adami Sartorii - 1605.djvu/124

E Wikisource
Haec pagina emendata est
118
LIBER
Q. V. C. esquisenex.Casca, Philotoni sapsa senex puerum. Dic [1]tu ellam pusam: sic fiet mutua muli. Nam vere posus tu, tua amica senexst. Item ostẽdit quod oppidum vocatur Casinum. Hoc enim à Sabinis orti Samnites tenuerunt, & nunc nostri etiam forum vetus appellant. Item significant in Atellanis aliquot, pappum senem, quod Osci casnar appellant. Apud Lucilium : Quid tibi ego ambages [2]Ambiui scribere coner? Profectum à verbo [3]ambio, quod inest in ambitu & ambitioso. Apud Valerium Soranum: Vetus [4]adagio est, ô P. Scipio. Quod verbum vsque eò euanuit, vt Græcum παροιμία pro eo positum magis sit apertũ: nam idem, quod vocant Græci παροιμίαν: vt est, Auribus lupum teneo, Canis caninam non est: Adagio, est littera commutata abagio, dicta ab eo, quòd ambit oratio, neque in aliqua vna re consistit sola. [5]Ambagio dicta, vt ambustum, quod circum vstum est, vt ambegna bos apud Augures, quam circum aliæ hostiæ constituuntur. Cùm tria sint coniuncta in origine verborum, quæ sint animaduertenda, à quo sit impositum; & in quo, & quid; sæpe non minus de tertio, quàm de primo dubitatur, vt in hoc: vtrum primum vna canis, an canes sit appellata: dicta enim
apud
  1. Q. V. C. puellam
  2. V. C. Ambui
  3. Q. V. C. ambo.
  4. Q. V. C. abagio
  5. Q. V. C. Adagio d. vt adustũ