Pagina:Marcus Terentius Varro - De Lingua Latina - ex Typographeo Adami Sartorii - 1605.djvu/125

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est
119
SEXTVS.

apud veteres, vna canes. Itaque Ennius scribit: Tantidem quasi feta canes accedentibus latrat. Lucilius: Nequam & magnus homo, laniorum immanis canes vt impositio vnius debuit esse canis, plurium canes. Sed neque Ennius consuetudinem illam sequens, est reprehendendus: neque is, qui nunc dicit: Canis caninam non est. Sed Canes, quòd latratu signa dant, vt si signa canunt, canes appellatæ: & quòd ea voce indicant, quæ noctu latent, latratus appellatus. Sic dictum à quibusdam vt vna canes, vna trabes remis rostrata per altum. Ennius: Vtinam ne in nemore Pelio securibus cæsa adcidisset abiegna ad terram trabes. Cuius verbi singularis casus rectus correptus, ac facta trabs. In Medo Camilla expectata aduenis, salue hospita. Camilla: qui glossemata interpretati, dixerunt administram: addi oportet in his quæ occultiora. Igitur dicitur in nuptiis casmillus, qui cumerum fert, in quo quod sit in ministerio plerique extrinsecus [1]nectunt: hinc casmillus nominatur Samothrace mysteriis Dius quidam administer diis magnis. Verbi esse Græcum arbitror, quod apud Callimachum in poëmatibus eius inueni. Apud Ennium. Subulo quondam marinas

pro-
H 4
  1. Turn. nesciunt.