Pagina:Marcus Terentius Varro - De Lingua Latina - ex Typographeo Adami Sartorii - 1605.djvu/133

E Wikisource
Haec pagina emendata est
127
SEXTVS.

do actiosas: vt ab vna faciendo factiosæ, sic ab vna agendo agiosæ dictæ. In Cestione: De stribula aut de lumbo cœnabis. Caro stribula, vt Opilius scribit circum coxendices sunt bouis: id Græcum est, ab huius loci versura. In Neruolaria: Scobina ego limam actutum abrasi. Scobina à scobe. Lima enim materia fabrilis est. In Pœnulo: Vinceretis ceruum cursu, vel grallatorem gradu. Grallator à gradu magno dictus. In Truculento: Sine virtute argutum ciuem mihi habeam pro præfica. Præfica, vt Aurelius scribit, mulier ab [1]luctu, quæ conduceretur, quæ ante domum mortui laudes eius caneret: hoc factitatum Aristoteles scribit in libro qui inscribitur, [2]Nomina Barbarica: quibus testimonium est, quod Fretum Næuij: Hæc quidem hercle opinor præfica est, nam mortuos conlaudat. Claudius scribit: quæ præficeretur ancillis, quemadmodum lamentarentur, præfica est dicta: vtrumq; ostendit à præfectione præficam dictam.

Apud Ennium: Decem coclites, quos montibus [3]summis ripis federe. Ab oculo cocles, quasi ocles dictus, qui vnum haberet oculum: quocirca in Curculione est: De coclitum prosapia te esse arbitror.

Nam
  1. V. C. luco. al. lucro. al. ad luctum.
  2. Turn. νόμιμα
  3. q. V. C. scimus Ripheis fodere. al. summis ripeis fodere.