Pagina:Marcus Terentius Varro - De Lingua Latina - ex Typographeo Adami Sartorii - 1605.djvu/135

E Wikisource
Haec pagina emendata est
129
SEXTVS.

Aliquod lumen, iubárue in cœlo cerno? iubar dicitur stella lucifer, quod sic habet diffusum lumen, vt leo iubam. Huius ortus significat circiter esse extremam noctem. Itaque ait Pacuuius: Exorto iubare, noctis decurso itinere. Apud Plautum in Parasito Pigro: Inde hic bene potus primo crepusculo. Crepusculum à Sabinis, quod id dubium tempus, noctis an diei sit. Itaq; in Cõdalio est: Tam crepusculo ferè, vt ament lampadas accendere. Ideo dubiæ res creperæ dictæ. In Trinummo: Concubium sit noctis prius, quàm ad postremum perueneris. Concubium à concubitu dormiendi caussa dictum. In Asinaria: Videbitur, factũ volo, at reditum conticinio. Conticinium puto à conticescendo dictum, sive vt Opilius scribit ab eo quod cõticuerunt omnes.

Apud Actium: Iamq́ue auroram rutilare procul cerno. Aurora dicitur ante solis ortum, ab eo quòd ab igne solis aureo tum aër aurescit. Quod addit rutilare, est ab eodem colore. Aurei enim rutili, & inde etiam mulieres valde rufæ, Rutilæ dictæ.

Nvnc de his rebus, quæ adsignificant aliquod tempus, cùm dicuntur, aut fiunt, dicam. Apud Actium: Reciproca tendens

neruo equino concita tela. Reciproca est,

cùm
I