Pagina:Marcus Terentius Varro - De Lingua Latina - ex Typographeo Adami Sartorii - 1605.djvu/136

E Wikisource
Haec pagina emendata est
130
LIBER

cùm vnde quid profectum, redit eò: ab recipere reciprocare fictum, aut quod poscere procare dictum. Apud Plautum: Vt transuersus, non prouersus cedit, quasi cancer solet. Dicitur ab eo, qui it in id quod est in versu. Et ideo qui exit in vestibulum, quod est ante domum, prodire, & procedere dicitur: quod cùm leno non faceret, sed secundum parietem transuersus iret, dixit: vt transuersus cedit, quasi cancer, non prouersus, vt homo. Apud Ennium: Andromachæ nomen qui indidit; rectè indidit. Item: Quapropter Parim pastores nunc Atexandrum vocant. Imitari dum voluit Euripidem, & ponere etymon, est lapsus. Nam Euripides quòd Græca posuit, etyma sunt aperta. Ille ait ideo nomen additum Andromachæ, quod ἀνδρί μάχεται. hoc Ennij quis potest intellegere: Andromachæ nomen qui indidit, recte indidit? aut Alexandrum ab eo appellatum in Græcia, qui Paris fuisset? à quo Herculem quoq; cognominatum Αλξίκακον, ab eo, quòd depulsor esset ominum.

Apud Terentium: Scortatur, potat, olet vnguentum, de meo. Scortari est sæpius meretriculam ducere, quæ scortum dicta à pelle. Id enim non solum antiqui dicebant,

sed