Pagina:Marcus Terentius Varro - De Lingua Latina - ex Typographeo Adami Sartorii - 1605.djvu/137

E Wikisource
Haec pagina emendata est
131
SEXTVS.
sed etiam nunc dicimus scortea ea, quæ ex corio, & pellibus sunt facta. Inde in aliquot sacris ac sacellis scriptũ habemus: ne quod scorteum adhibeatur, ideo, ne morticinum quid adsit. In Atellanis licet animaduertere rusticos dicere, se adduxisse pro scorto pelliculam. Apud Actium: Multis nomen vestrum, numenq́; ciendo. Numen dicunt esse imperiũ, dictum ab nutu: omina sunt eius, cuius imperium maximum esse videatur. Itaque in Ioue hoc, & Homerus, & aliquotiens Liuius. Apud Plautũ: Si vnum epityrũ estur esuriens insane, beneq. V. C, insanè edam.. Epityrũ, vocabulum est cibi, quo frequentius Sicilia, quam Italia vsa. Idem vehementer cùm vellet diceres dicit insanè: quòd insani faciunt omnia vehementer. Apud Pacuuium: Flexanima tanquam lymphata: lympha dicta à nympha, vt apud Græcos Thetis. Apud Ennium: Thetis illi mater. In Græcia commota mente, λυμφολήπτως appellant ab eo lymphatos dixerunt nostri Bacchus Liber, cuius comites Bacchæ, & vinum in Hispania Baccha: origo in his omnibus Græca. Apud Pacuuium: Halcyonis ritu littus peruolans feror. Hæc enim auis nunc Græcè dicitur ἀλκυών, à nostris, halcedo: hęc hieme quòd pullos dicitur tranquillo mari fa-
cere,
I 2