Pagina:Marcus Terentius Varro - De Lingua Latina - ex Typographeo Adami Sartorii - 1605.djvu/139

E Wikisource
Haec pagina emendata est
133
SEXTVS.

Apud Plautum: Euax iurgio tandem vxorem [1]abegi ab ianua. Euax verbum nihil significat, sed effuticium naturaliter est: vt apud Enmium: Hehe ipse clypeus cecidit. Apud Næuiũ: Eheu mea puella, [2]sæpe quidẽ is succenset tibi. Apud Pompilium, Heu qua me caussa fortuna infesta premis? Quod ait, iurgio, id est litibus. Itaq; quibus res erat in controversia, ea vocabatur lis: ideo in actionibus videmus dici: Quam rem, siue litẽ dicere oportet. Ex quo licet videre iurgare esse ab iure dictum: cùm quis iure litigaret: à quo obiurgat is, qui id facit iniustè. Apud Lucretium: Atq; aliquos ibus ab rebus clepsere foroq́ue. clepsere dixit: vnde etiam alij clepere: id est, corripere: quorum origo à clam, vt sit dictum clapere, & ex E, A commutato, vt multa, est factũ clepere: potest & à Græco dictũ, κλέπτειν. Apud Matium: Corpora Graiorũ mærebant mandier igni: dictum mandier à mãdendo, vnde manducari: à quo in Atellanis obsoniũ vocant manducum. Apud Matium: Obscæni interpres, funestiq́; ominis auctor. Obscænũ dictum ab scæna: vt Græci, vt Actius scribit, scena. In pluribus verbis A ante E alij ponũt, alij non, vt quod partim scæptrũ, partim dicunt sceptrum; alij fænus; alij fe-

nus:
I 3
  1. q. V. C. à re giaianua.
  2. q. V. C. ipse al spẽ