Pagina:Marcus Terentius Varro - De Lingua Latina - ex Typographeo Adami Sartorii - 1605.djvu/142

E Wikisource
Haec pagina emendata est
136
LIBER
que in iure neque in iudicium Aesopi, nec theatrales. In Colace nexum. Manilius scribit omne quod per libram & æs geritur, in quo sint mancipia: Mucius Scæuola, quæ per æs & libram fiant, vt obligentur, præterquam si mancipio dentur. Hoc verius esse ipsum verbum ostendit, de quo quæritur. Nam idem quod obligatur per libram, neq; suum fit, inde nexum dictum. Liber qui suas operas in seruitute pro pecunia, quam debeat, dat, dum solueret, nexus vocatur: vt ab ære obæratus. Hoc C. Popilio rogante Sylla dictatore sublatum ne fieret: & omnis, qui bonam copiam eiurarent, ne essent nexi. In Casina: Sine amet, sine quod lubet, id faciat: quando tibi nil domi deliquom est. Deliquium dictum ab eo, quod deliquatur: vt turbida, quæ sunt, deliquantur, vt liquida fiant. Aurelius scribit deliquium esse à liquido. Claudius ab eliquato. Si quis alterutrum sequi malit, habebit auctorem Ful. Vrsin. auctore,. Cæcilius: Per læt.Acilium: Per lætitiam liquitur animus: à liquando liquitor fictum. Multa apud poëtas reliqua esse verba, quorũ origines possunt dici, non dubito, vt apud Næuium in Esiona, gladij lingula. In Clastidio: Vitulantes, à vitula. In Duloreste: Cuperata fronte, à capra. In Demetrio: Persibus, à peritè. Ita-
que