Pagina:Marcus Terentius Varro - De Lingua Latina - ex Typographeo Adami Sartorii - 1605.djvu/144

E Wikisource
Haec pagina emendata est
138
LIBER

ante sunt, in primo volumine est, quæ dicantur, cur etymologicè neque sit, neque ea vtilis sit: in secundo, quæ sit, & cur ea sit, & in illis sit: in tertio, quæ forma etymologiæ. In secũdis tribus, quos ad te misi, item generatim discretis, primum in quo sunt origines verborum, locorum, & earum rerum, quæ in locis esse solent: secũdum, quibus vocabulis tempora sint notata, & hæ res, quæ in temporibus fiunt. Tertius hic, in quo quæ à poëtis item sunt posita, vt illa, quæ dixi in duobus libris ex soluta oratione. Quocirca, quoniã omnis operis de lingua Latina treis feci partes, primo quemadmodũ vocabula imposita essent rebus; secundo quemadmodum ea in casus declinarentur, tertio, quemadmodum coniungerentur: prima parte perpetrata, vt secundam ordiri possimus, huic libro faciam finem.


M. TE-