Pagina:Marcus Terentius Varro - De Lingua Latina - ex Typographeo Adami Sartorii - 1605.djvu/147

E Wikisource
Haec pagina emendata est
141
SEPTIMVS.

rum & declinatorum: alterum vt fons, alterum vt riuus. Impositicia nomina esse voluerunt quàm paucissima, quò citius ediscere possent: declinata quam plurima, quo faciliùs omnes, quibus ad vsum opus essent, dicerent. Ad illud genus, quod prius, historia opus est: nisi descendendo enim aliter id non peruenit ad nos: ad reliquum genus, quod posterius, ars, ad quam opus est paucis præceptis, quæ sunt breuia. Qua enim ratione in vno vocabulo declinare didiceris, in infinito numero nominum vti possis. Itaque nouis nominibus adlatis in consuetudinem, sine dubitatione eorum declinatus statim omnis discit populus. Etiam nouicij serui in magna familia, cito omnium conseruorum nomina recto casu accepto in reliquos obliquos declinant. Qui si nonnunquam offendunt, non est mirum: etenim illi, qui primi nomina imposuerunt rebus, forsitan in quibusdam sunt lapsi. Voluisse enim putant singulares res notare, vt ex iis in multitudine declinarentur, vt est ab homine homines, sic mares liberos; vt ex his feminæ declinarentur, vt est à Terentio Terentia: sic in recto casu quas imponerent voces, vt illinc essent futuræ, quæ declinarentur: sed hæc in omni-

bus