Pagina:Marcus Terentius Varro - De Lingua Latina - ex Typographeo Adami Sartorii - 1605.djvu/15

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est

M. TERENTII

VARR.

DE LINGVA LATINA,

ET VERBORVM ORIGINE

ad M. Tullium Ciceronem,

LIBER QVARTVS.
Q
Q

Vemadmodum vocabula essent imposita rebus in lingua Latina, sex libris exponere institui. De his treis ante hũc feci, quos Septimio misi: in quibus est de disciplina, quam vocant ἐτυμολογικὴν. Quæ contra eam dicerentur, volumine primo: quæ pro ea, secundo: quæ de ea, tertio. In his ad te scribam, à quibus rebus vocabula imposita sint in lingua Latina: & ea, quæ sunt in consuetudine apud poëtas: cùm vniuscuisque verbi naturæ

sint