Pagina:Marcus Terentius Varro - De Lingua Latina - ex Typographeo Adami Sartorii - 1605.djvu/154

E Wikisource
Haec pagina emendata est
148
LIBER

Omnis oratio cùm debeat dirigi ad vtilitatem, ad quam tum denique peruenit, si est aperta, & breuis, quippe, quòd obscurus, & longus orator est odio, & cùm efficiat, aperta, vt intelligatur; breuis, vt citò intellegatur; & apertum cõsuetudo, breuem temperantia loquentis: & vtrumque fieri possit sine analogia: nihil ea opus est. Neque enim vtrum Herculi, an Herculis clauam dici oporteat, si doceat analogia, cum vtrumque sit in consuetudine, nõ neglegendum, quòd æquè sunt, & breuia, & aperta. Prætereà quom vtilitatis caussa quæque res sit inuenta, si quis id sit cõsecutus, amplius eam scrutari non debet, cùm sit nimium otiosi. Et cùm vtilitatis caussa verba ideò sint imposita rebus, vt eas significent, si id consequimur vna consuetudine, nihil prodest analogia. Accedit, quod quæcumque vsus caussa ad vitã sint adsumpta, in his vtilitatem quærimus, non similitudinem. Itaque in vestitu, cùm dissimilima sit virilis toga tunicæ muliebri, stola pallio, tamen inæqualitatem hanc sequimur nihilominus. In ædificiis, quid? non videmus habere atrium περιστύλιο smilitudinem, & cubiculum ad æquale? cùm tamen propter vtilitatem in his dissimilitudines potius, quàm simi-

litudi-