Pagina:Marcus Terentius Varro - De Lingua Latina - ex Typographeo Adami Sartorii - 1605.djvu/155

E Wikisource
Haec pagina emendata est
149
SEPTIMVS.

litudines sequamur: itaq; & hiberna triclinia, vt æstiua, non item valuata, & fenestrata facimus. Quare cùm in vestitu, ædificiis, sic in supellectile, cibo, cæteris omnibus, quæ vsu ad vitam sunt adsumpta, dominetur in æqualitas: in sermone quoque, qui est vsus caussa constitutus, ea non repudianda. Quod si quis duplicem putat esse summã, ad quas metas naturæ sit perueniendum in vsu, vtilitatis & elegantiæ: quod non solùm vestiti esse volumus, vt vitemus frigus, sed etiam vt induamur honestè: non domum habere, vt simus in tecto, & tuto solum, quò necessitas contruserit, sed etiam vbi voluptas retineri possit: non solùm vasa ad victum habilia, sed & à figura bella, atque ab artifice, quòd aliud homini, aliud humanitati satis est: quoduis sitienti poculum homini idoneum, humanitati, nisi bellum parum. Sed cùm discessum est ab vtilitate ad voluptatem, tamen in eo ex dissimilitudine plus voluptatis, quam ex similitudine sæpe capitur. Quo nomine & gemina conclauia dissimiliter pollent, & lectos non omnes pares magnitudine, ac figura faciũt. Quòd si esset analogia sequenda in supellectile, omnes lectos haberemus domi ad vnam formam, & aut cum fulcro, aut sine

eo,
K 3