Pagina:Marcus Terentius Varro - De Lingua Latina - ex Typographeo Adami Sartorii - 1605.djvu/156

E Wikisource
Haec pagina emendata est
150
LIBER

eo, neque tantum ad tricliniarem gradus, non item ad cubicularem: neque potius delectaremur supellectile, distincta quæ esset ex ebore, aliisq́ue rebus, disparibusq́ue figuris, quàm cùm ad similem formam plerumque eadem materia fiat. Quare aut negandum nobis disparia esse iucunda, aut quoniam esse necesse est confiteri, dicendum verborum dissimilitudinem, quæ sit in consuetudine, non esse vitandam.

Quòd si analogia nobis sequẽda est, aut ea nobis obseruanda est, quæ est in consuetudine, aut quæ non est: si ea, quæ est, sequẽda est, præceptis nihil opus est: quòd cùm consuetudinem sequemur, ea nos sequetur. Si, quæ non est in consuetudine, sequemur, vt quisque duo verba in quattuor formis finxerit similiter, quamuis hæc nollemus, tamen erunt sequenda: vt Iuppiter, Marspiter, quas si quis feruet analogias, pro insano sit reprehendẽdus. non ergo est ea sequẽda. Quod si oportet, vt à similibus similiter omnia declinentur verba, sequitur, vt ab his similibus similia debeant fingi, quod non fit: nam & à similibus alia fiũt similia, alia dissimilia: & à dissimilibus partim similia, partim dissimilia. A similibus similia, vt à bono, ac malo, bonum, malum.

A si-