Pagina:Marcus Terentius Varro - De Lingua Latina - ex Typographeo Adami Sartorii - 1605.djvu/165

E Wikisource
Haec pagina emendata est
159
SEPTIMVS.

& venor: vnde illa, quæ erant superiora, minus seruantur. Quod cum ex his, quæ contraria verba habent, alia efficiunt terna, vt ea, quæ dixi alia bina, vt ea quæ dicã, currens ambulans, cursurus ambulaturus: tertia enim præteriti non sunt: vt cursus sum, ambulatus sum. Neque in his quidem, quæ sæpius quid fieri ostendunt, seruant analogiam: vt est à cantando cantitans, ab amando amitans non est, & sic multa. Vt in his singularibus, sic in multitudinis: sicut enim cantitantes, seditantes non dicuntur. Quoniam est vocabulorum genus, quod appellant compositum, & negant conferri id oportere cũ simplicibus, de quibus adhuc dixi: de compofitis separatim dicam.

Cùm à tibiis, & canendo tibicen dicitur: quærunt, si analogias sequi oporteat, cur non à cithara, & psalterio, & pandura dicamus citharicen, & sic alia? Si ab æde & tuendo ædituus est, cur ab atrio & tuendo non atrituus sit potius, quàm atriensis? Si ab auibus capiendis auceps dicatur, debuisse aiunt ex piscibus capiendis pisciceps, vt aucupem, sic piscicupem dici: & vbi lauetur æs, ærelavinas, non ærarias nominari: & vbi fodiatur argentu, argentifodinas dici, neque vbi fodia-

tur