Pagina:Marcus Terentius Varro - De Lingua Latina - ex Typographeo Adami Sartorii - 1605.djvu/169

E Wikisource
Haec pagina emendata est
163
SEPTIMVS.

nem debemus secundis syllabis longis dicere Hectorem, Neftorem: est enim vt quæstor, prætor, Nestor, Hector: & non debuit dici quibusdam, sed queisdam: est enim vt hei, quei; heis, queis. Ac sicut quibus ibus, cum dicatur, da patri familias, non debuerunt dicere, da patrifamilias, si analogias sequi vellent: quod est vt Atiniæ, Scatiniæ, familiæ, sic vna Atinia, Scatinia, familia. Itẽ plures patresfamilias dicere non debuerunt, sed, vt Sisenna scribit, patresfamiliarum. Neq; oportebat consuetudinem notare, alios dicere boum greges, alios bouerum: vt struum, sic Iouum, & Iouerum, cùm esset vt Iouis, bouis, struis, Iouem, bouem, struem, Ioui, boui, strui. Nec cùm hæc conuenirent in obliquis casibus, dubitare debuerunt in rectis propinquioribus: nunc in cõsuetudine aliter dicere pro Iouis, Iuppiter: pro bouis, & bus, bos: pro struis strues. Deinceps dicam de altero genere vocabulorum, in quo contentiones sunt, vt album albius albissimum, in quo eam analogiam non seruari apparet. Nam cùm sit simile salsum, caldum, & dicatur ab his salsius, caldius, salsissimum, caldissimum debuit dici. Quoniam simile est bonum, malum, ab his bonius & malius, bonissimum

&
L 2