Pagina:Marcus Terentius Varro - De Lingua Latina - ex Typographeo Adami Sartorii - 1605.djvu/175

E Wikisource
Haec pagina emendata est
169
OCTAVVS.

tus, corrigere se ipse, cum orator non debeat in omnibus vti: quod sine offensione non potest facere, cùm poëtæ transilire lineas impunè possint. Populus enim in sua potestate, singuli in illius. Itaque vt suam quisque consuetudinem, si mala est, corrigere debeat, sic populus suam. Ego populi consuetudinis non sum, vt dominus: at ille meæ est. Vt rationi obtemperare debet gubernator, gubernatori vnusquisque in naui, sic populus rationi, nos singuli populo. Quare ad quamcunque summam in dicendo referam, si animaduertes, intelliges, vtrum dicatur analogia esse, an, vti oporteret, redigere, dici id in populum aliter, atq; in omnibus dici in eum, qui sit in populo. Nunc iam primum dicam pro vniuersa analogia, cur non modo videatur esse non reprehendenda, sed etiam cur in vsu quodammodo sequenda. Secundo de singulis criminibus, quibus rebus possint, quæ dicta sunt cõtra, solui: ita, vt generatim comprehendam, & ea, quæ in priori libro sunt dicta, & ea, quæ possunt dici, atq; illic præterij.

Primvm quod aiunt, qui bene loqui velit, consuetudinem non rationem similitudinum sequi oportere: quòd alterum si

negle-
L 5