Pagina:Marcus Terentius Varro - De Lingua Latina - ex Typographeo Adami Sartorii - 1605.djvu/179

E Wikisource
Haec pagina emendata est
173
OCTAVVS.

cuntur. Quare, qui ad consuetudinem nos vocant, si ad rectam, sequamur: in eo enim quoq; est analogia, si ad eam inuitent, quæ est deprauata, nihilo magis sequemur: nisi si, cum erit necesse, non sequar in ceteris rebus mala exempla: nam ea quoque, cum aliqua vis vrguet, inuiti sequimur. Neque enim Lysippus artificum priorum potius est vitiosa secutus, quàm artem: sic populus facere debet, & singuli, sine offensione quod fiat populi, qui amissa non modo quærant, sed etiam quod indicium dent. Iidem ex sermone si quid deperiit, nõ modo nihil impendũt, vt requirant, sed etiam contra indices repugnant, ne restituatur verbum nouum, & ratione introductum, quod quò minus recipiamus, vitare non debemus. Nam ad vsum in vestimentis, ædificiis, supellectili, nouitati non impedit vetus consuetudo. Quem enim amor adsuetudinis potius in pannis possessorem retinet, quàm ad noua vestimenta traducit? An non sæpe veteres leges abrogatæ nouis cedunt? Anne formis vasorum recentibus à Græcia adlatis, oblitteratæ antiquæ consuetudinis sinorum, & capidarum species: nouis formis vocabulorum incontaminati vti nolent, quæ docuerit ratio

præ-