Pagina:Marcus Terentius Varro - De Lingua Latina - ex Typographeo Adami Sartorii - 1605.djvu/182

E Wikisource
Haec pagina emendata est
176
LIBER

ex his progenerantur inter se vituli? etiam vbi dissimilis fetus, vt ex equa & asino mulus, tamen ibi analogia: quod ex quocumque asino & equa nascitur item mulus, aut mula, vt ex equo, & asina hinnuli. Non sic ex viro & muliere omnis similis partus? Quid pueri, & puellæ? num horum ita inter se omnia similia membra, vt separatim in suo vtroque genere similitudines sint pariles? Non homines omnes cum sint ex anima & corpore, partes quoque habent proportione similes? Quid ergo cum omnes animæ hominũ sint diuisæ in octonas parteis, inter se nõ proportione similes? quinque, quibus sentimus: sexta, qua cogitamus: septima, qua progeneramus: octaua, qua voces mittimus? Igitur, quoniam, quom loquimur voce, oratio est, hãc quoque necesse est natura habere analogiam, itaque habet. An non vides, vt Græci habeant eam quadripartitam, vnam, in qua sit casus: alteram, in qua tempora: tertiam, in qua neutrum: quartam, in qua vtrumque: sic nos habere? Ecquid, verba nescis, vt apud illos sunt alia finita, alia non, sic vtraque esse apud nos? Equidem non dubito quin animaduerteris item in eeis innumerabilem similitudinum numerum, vt

trium