Pagina:Marcus Terentius Varro - De Lingua Latina - ex Typographeo Adami Sartorii - 1605.djvu/188

E Wikisource
Fuit in emendando quaedam difficultas
182
LIBER

gabunt habere, quod in maiore parte corporis calceos non habeamus? Quod dicunt nos sequi dissimilitudinem: itaq; in vestitu, in spellectile delectari varietate: non paribus subuculis vxoris: respondeo, si varietas est iucunda, magis varium esse, in quo alia sunt similia, alia non sunt. Itaq; sic, vt abacum argento ornari videmus, vt alia paria sint, alia disparia, sic in oratione.

Rogant, si similitudo sit sequenda, cur malimus habere lectos alios ex ebore, alios ex testudine, sic item genere aliquo alio: ad quæ dico, nos dissimilitudines quoque sequi. Sæpe itaque ex eadem supellectili licet videre: nam nemo facit triclinij lectos, nifi pareis & materia, & altitudine, & figura. Quis facit mappas triclinarias non simileis inter se? quis puluinos? quis deniq; cetera quæ vnius generis sint plura? Cum inquiunt vtilitatis caussa introducta sit oratio, sequendum non quæ habebit similitudinem, sed quæ vtilitatem. Ego quidem vtilitatis caussa orationem factam esse concedo, sed vt vestimenta: quare vt hic similitudines sequimur: vt virilis tunica sit virili similis, item toga togæ: & mulierum stola stolæ proportione, & palliũ pallio simile. Sit cum sint nomina vrilitatis

caussa.