Pagina:Marcus Terentius Varro - De Lingua Latina - ex Typographeo Adami Sartorii - 1605.djvu/192

E Wikisource
Fuit in emendando quaedam difficultas
186
LIBER

id, quod dissimilis naturæ. Itaque quædam aliter olim, & nunc: tum omnes mares, & feminæ dicebantur columbæ, quòd non erant in vsu domestico: nunc contrà, propter domesticos vsus,quod internouimus, appellatur mas columbus, femina columba.

Nam cum in tria genera transit, & idẽ et in vsu discriminare, totumq́; deniq; apparet, vt est in doctus docta doctum. Doctrina enim per hæc tria transire potest, & vsus docuit discriminare doctas res ab hominibus, & in his marem ac feminam in mare, & femina, & neutro. Neque natura mas transit, neque femina, neque neutra: & ideo non dicitur feminus femina feminum, sic reliqua.

Itaque singularibus & secretis vocabulis appellati sunt. Quare in quibus rebus non subest similis natura, aut vsus, in his vocabulis huiuscemodi ratio quæri non debet. Ergo dicitur, vt surdus vir, surda mulier, sic surdum theatrũ quòd omnes hæ res ad auditum sunt comparatæ. Contra nemo dicit cubiculum surdum quod sit ad silentium, non ad auditum: at si fenestram non habet, dicitur cæcum, quòd non habet lumen quod habere debet. Mas, & femina habent inter se natura quãdam societatẽ neutra cum his, quòd

sunt