Pagina:Marcus Terentius Varro - De Lingua Latina - ex Typographeo Adami Sartorii - 1605.djvu/193

E Wikisource
Fuit in emendando quaedam difficultas
187
OCTAVVS.

sunt diversa nõ inter se: quodq́; de his perpauca sunt, quæ habeant quandam cõmunitatem: Dei, & serui nomina, quod non item, vt libera nostra transeunt, eadem ex caussa, quod ad vsum attinet, institui opus fuit de liberis, de reliquis nihil attinuit: quod in seruis gentilicia natura non subest in vsu.

In nostris nominibus, qui sumus in Latio, & liberi, necessaria. Itaq; ibi apparet analogia: ac dicitur Terentius vir, Terentia femina, Terentium genus. In prænominibus ideò non sit item, quòd hęc instituta ad vsum singularia, quibus discernerẽtur nomina gentilicia, vt à numero Prima, Secunda Tertia, Quarta, in viris, vt Quinctus, Sextus, Decimus. Sic ab aliis rebus, cum essent duo Terentij, aut plures, discernẽdi caussa, vt aliquid singulare haberẽt, notabant: forsitan ab eo, qui mane natus diceretur, vt is Manius esset, qui luci, Lucius, quo post patris mortem, Postumus. E quibus, quæ, cum item accidisset feminis, poportione appellatæ declarant prænomina mulierum antiqua, Mania, Lucia, Postuma.

Videmus enim Maniam matrem [1]larum, & Luciam Volumniam, Saliorum carminibus appellari. Postumam à multis post patris mortem etiam nunc

appel-
  1. ita Arnob. & Macrob. sed Fest. laruarum.