Pagina:Marcus Terentius Varro - De Lingua Latina - ex Typographeo Adami Sartorii - 1605.djvu/196

E Wikisource
Fuit in emendando quaedam difficultas
188
LIBER

nim generis vinum, quod Chio, alius quod Lesbo. Sic ex regionibus, quæ ipsa dicuntur, nunc melius vnguenta, cui nunc genera aliquot. Si item discrimina magna essent olei, & aceti, & sic ceterarum rerum huiuscemodi in vsu communi, dicerentur sic olea, vt vina. Quare in vtraque denique rescindere conantur analogiam: & cum indissimili vsu similia vocabula querunt, & cum item ea; quæ metimur, atque ea quæ numeramus, dici putant oportere. Item reprehendunt analogias, quod dicantur multitudinis nomine publicæ balineæ, non balinea: contra quod priuati dicunt vnum balineum, quod plura, balineas dicant. Quibus responderi potest, non esse , quòd scalæ, & aquæ calidæ, pleraque, quæ cum multitudinis vocabulis sint appellata: neque eorum singularia in vsum venerint. Idemq́ue, item contra primum balineum nomen Græcum introiit in vrbem, publicæ ibi consedit, vbi bina essent coniuncta ædificia lauandi caussa, vnum vbi viri, alterum vbi mulieres lauarentur, ab eadem ratione domi suæ quisque vbi lauatur, balineum dixerit: & quòd non erant duo, balinea dicere non consueuerunt, cum hoc antiqui

non