Pagina:Marcus Terentius Varro - De Lingua Latina - ex Typographeo Adami Sartorii - 1605.djvu/197

E Wikisource
Fuit in emendando quaedam difficultas
191
OCTAVVS.

non balineum, sed lauatrinam appellare cõsueuissent. Sic aquæ calidæ à loco, & quæ ibi scaterent, cũ vt colerentur, venissent in vsum nostris, cũ aliæ ad aliũ morbũ idonea essent. Hæ cùm plures essent, vt Puteolis, & in Tuscis, quibus vtebantur, multitudinis potius, quàm singulari vocabulo appellarunt. Sic scalas, quòd à scandendo dicantur, & singulos gradus scanderent. Magis erat quærendum, si appellassent singulari vocabulo scalam, cum origo nominatus ostenderetm contra. Item reprehendunt de casibus, quod quidam nominatus habent rectos, quidam obliquos: quod dicunt vtrosque in vocibus oportere: quibus idem responderi potest, in quibus vsus, & natura non subsit, ibi non esse analogiam, sed ne in his vocabulis, quæ declinantur, si transeunt è recto casu in rectum casum. Quæ tamen ferè non discedunt à ratione sine iusta caussa, vt, hi qui gladiatores dicunt Faustinos: nam quòd plerique dicuntur, vt, treis extremas syllabas habeant easdem Cafscelliani, Aquilliani, Cæciliani, animaduertent, vnde oriuntur nomina dissimilia, Cascelius, Cæcilius, Aquilius, Faustius: rectè dicerent Faustianos: sic à Scipione quidam male dicunt Scipionios, nam contra est Scipionarios. Sed, vt dixi,

quòd