Pagina:Marcus Terentius Varro - De Lingua Latina - ex Typographeo Adami Sartorii - 1605.djvu/199

E Wikisource
Fuit in emendando quaedam difficultas
193
OCTAVVS.

que gradu, & quæ sit in vsu communi, vt est cista cistula cistella, & canis catulus catellus, quod in pecoris in vsu non est. Itaque consuatudo frequentius res in binas diuidit parteis, vt maius & minus, vt lectus, & lectulus, arca & arcula, sic alia. Quod dicũt, casus alia non habere rectos, alia obliquos, & ideò non esse analogias, falsum est. Negãt habere rectos, vt in hoc frugis frugem, item roris rorem: obliquos non habere, vt in hoc Diespiter, Marspiter: ad hoc respondeo, & priora habere nominandi, & posteriora obliquos. Nam & frugi rectus est natura frux: ac si secundum consuetudinem dicimus, vt hæc auis, hæc ouis, sic hæc frugis. Sic secundum naturam nominandi est casus roris, secundum consuetudinem ros, cum vtrumque conueniat ad analogiam, quòd & id, quod in consuetudine non est, cuiusmodi debeat esse, apparet, & quod est in consuetudine nunc in recto casu, eadem est analogia ad pleraque, quæ ex multitutudine cùm transeunt in singulare, difficulter efferuntur ore.

Sic cum transiretur ex eo, quod dicebatur hæ oues, vna non est dicta oues, sed additum I, ac factum ambiguum verbum nominandi an patrici sit casus, vt ouis, & auis. Sic in obliquis casibus cur ne-

gent