Pagina:Marcus Terentius Varro - De Lingua Latina - ex Typographeo Adami Sartorii - 1605.djvu/20

E Wikisource
Haec pagina emendata est
16
LIBER

genera prima rerum, totidem verborum: nunc de loci, & his rebus, quæ in his videntur , summatim ponam, & quæ cognatio eius erit, quæ radices egerit extra fines suas, persequemur. Sæpe enim ad limitem arboris radices sub vicini prodierunt segetes. Quare non, cum de locis dicam, sia ab agro ad agrosum hominem, & agricolam peruenero, aberraro. Multa societas verborum, nec Vinalia sine vino expediri, nec calabra curia sine calatione potest aperiri.

INCIPIAM de locis ab ipsius loci origine. Locus est, vbi quid conlocatum esse potest, vt nunc dicunt, Locatum veteres id dicere solitos, apparet apud Plautum: Virginem habeo grandem, cassam dote, atque inlocabilem, neque eam queo locare cuiquam. Apud Ennium: O terra Attica, vbi Liberi fanum in cuius muro locaui. Ab eo præco dicitur locare, quo adusque quod emitur, in aliquo consistat. Inde locarium, quod datur in stabulo & taberna, vbi consistitur. Sic loci muliebris, vbi nascendi initia consistunt. Loca naturæ secundum antiquam diuisionem prima duo, cælum & terra: deinde particulatim vtriusque multa. Cæli dicuntur loca supera, & ea deorum: terræ, loca infera, & ea hominum: ut Asia dicitur

modis