Pagina:Marcus Terentius Varro - De Lingua Latina - ex Typographeo Adami Sartorii - 1605.djvu/200

E Wikisource
Fuit in emendando quaedam difficultas
194
LIBER

gent esse Marspitris, Diespitris, non video, nisi quòd minus est tritum in consuerudine, quàm Diespiter, quod nihili argumentum est: nam tàm casus, qui non tritum est, quàm qui est. Sed in casuum serie alia vocabula non habent nominandi, alia de obliquis aliquem. Nihil enim video quò minus ratio percellere poterit hoc crimen. Nam vt signa, quæ non habent caput aut aliquam aliam partem, nihilominus in reliquis membris eorum esse possunt analogiæ, sic in vocabulis casuum, possunt item fieri, ac reponi, quod aberit, vbi patietur natura,& consuetudo, quod nonnunquam apud poëtas inuenimus factum: vt in hoc apud Næuium in Clastidio: Vita insepulta lætus in patriam reduxit.

Item reprehendunt, quòd dicaturh hæc strues; hic Hercules, hic homo: debuissent enim dici, si esset analogia, hic Hercul, hæc strus; hic homon. Hæc ostendunt non analogiam non esse, sed obliquos casus non habere caput ex sua analogia. Nam vt in Alexandri statua si imposueris caput Philippi, membra conueniant ad rationem, sic & ad Alexandri membrorum simulachrum caput, quod respondeat, item fit. Nam si quis tunicam in vsu ita consuit, vt altera

pla-