Pagina:Marcus Terentius Varro - De Lingua Latina - ex Typographeo Adami Sartorii - 1605.djvu/201

E Wikisource
Haec pagina emendata est
195
OCTAVVS.

plagula sit angusti claui, altera lati: vtraque pars in suo genere caret analogia. Item negant esse analogias, quòd alij dicũt cupressus, alij cupressi: item de ficis, platanis, & plerisque arboribus, de quibus alij extremum V S, alij I faciunt: id est falsum: nam debent dici hi & hæ fici: quod est vt nummi, fici, vt nummorum, ficorum: si essent plures ficus, vt manus, diceremus vt manibus, sic ficibus: & vt manuum, sic ficuum: neque has ficos diceremus, sed ficus, vt nõ manos, sed manus. Sed neque consuetudo diceret singulares obliquos casus huius fici, neque ab hac fico, vt non dicit huius mani, sed huius manus, & ab hac mano, sed manu. Et illud putant esse caussæ, cur non sit analogia, quod Lucilius scribit, [1]Decuis, siue decussis est: qui errant, quòd Lucilius non debuit dubitare, quod vtrumque: nam in ære usque ab asse ad centussis numerus æs adsignificat, & eius numero finiti casus omnes[2]à dupondio sunt: quod dicitur à multis duobus modis, hic dupõdius, & hoc dupondium, vt hoc gladium, & hic gladius: à tressibus virilia multitudinis hi tresses & his tressibus, cùm sit singulare hoc tressis ab eo, sic deinceps ad centussis. Deinde numerus æs nõ significat. Numeri,

qui
N 2
  1. V. C. Decus
  2. id est, prater dupondium