Pagina:Marcus Terentius Varro - De Lingua Latina - ex Typographeo Adami Sartorii - 1605.djvu/205

E Wikisource
Fuit in emendando quaedam difficultas
199
OCTAVVS.

vocabula declinata, & sunt, quas συνωνυμίας appellant, vt Alcæus, Alcæo, sic Geryon, Geryonis, Geryonem. In hoc genere, quod casus perperam permutant quidam, non reprehendunt analogiam, sed qui eis vtitur imperitè. Quod quisque caput pertẽderit, sequi debet eius consequentias casus in declinando, ac non facere, cum dixerit recto casu Alcæus, in obliquis dicere Alcæoni, & Alcæonem. Quod si institerit, non secutus erit analogias. Reprehendũt Aristarchum, quòd hæc nomina Melicertes, & Philomedes similia neget esse, quòd vocandi casus habet alter Melicerta, alter Philomede. Sic qui dicat lepus & lupus non esse fimile, quòd alterius vocandi casus sit lupe, altetius lepus. Sic socer, macer, quod in transitu fiat ab altero trisyllabum soceri, ab altero bisyllabum macri. De hoc, & si supra responsum est, hic quoq; amplius adiiciam, similia non solum à facie dici, sed etiam ab aliqua coniuncta vi & potestate, quæ & oculis, & auribus latere soleat.

Itaque sæpe gemina facie mala negamus esse similia, si sapore sunt alio. Sic equos eadem facie nõnullos negamus esse similes, sinatione seu procreatione dissimiles. Itaque in hominibus emendis, sinatione alter est melior, e-

mi-
N 4