Pagina:Marcus Terentius Varro - De Lingua Latina - ex Typographeo Adami Sartorii - 1605.djvu/208

E Wikisource
Fuit in emendando quaedam difficultas
202
LIBER

tutudi: dissimilia enim conferunt, verba infecta cum perfectis. Qud si infecta modo conferrent, omnia verbi principia incommutabilia viderentur, vt in his, pungebam pungo pungam. Et contra ex vtraque parte commutabilia, si perfecta ponerent, vt pupugeram, pupugi, pupugero.

Item male conferunt, fui sum ero, quòd fui est perfectum, cuius series sibi, vt debet, in omnibus personis & formis constat, quod est, fueram fui fuero: de infectis sum, quod nunc dicitur, dicebatur esum, & in omniibus personis constabat, quod dicebatur esum es est, eram eras erat, ero eris erit. Sic huiusmodi cetera seruare analogiam videbis. Etiam hocg reprehendunt, quòd quædam verba neque personas habent ternas. Id imperitè reprehendunt, vt si quis reprebendat naturam, quòd non vniusmodi finxerit animantes omnes. Si enim natura non omnes formaæ verborum terna habeant tempora, ternas personas: non habent totidem verborum diuisiones: quare cur imperamus naturæ, quòd infecta solum habet, cum & præsenti, & absenti imperamus, fiunt terna, vt lege, legito, legat: perfectum enim imperat nemo. Contra quæ sunt fatendi,

vt