Pagina:Marcus Terentius Varro - De Lingua Latina - ex Typographeo Adami Sartorii - 1605.djvu/21

E Wikisource
Haec pagina emendata est
17
QVARTVS.

modis duobus. (Nam & Asia, quæ non Europa, in qua est Syria, & prouincia nostra Cilicia: & Asia dicitur prioris pars Asiæ, in qua est Ionia). Sic cælum dicitur duobus modis, & eius summum, vbi stellæ, & id quod Pacuuius demonstrat, cùm dicit: Hoc vide circùm supraque, quod complexu continet terram: cui subiungit: id, quod nostri cælum memorant: à qua bipartita diuisione Lucretius suorum vnius & viginti librorum initiu fecit hoc: Ætheris, & terræ genitabile quærere tempus. Cælum dictum scribit Elius Gallus, quod est cælatum: aut à contrario nomine, quòd apertu est noctu. mallem quod posterius. multo enim potiùs cælare à cælo, quàm quod noctu non cælatur omnino. Ego magis put à chao cauum, & hinc cælum: quoniam, vt dixi, Hoc circum, supraque, quod complexu continet terram, cauum cælum. Itaque dicit Andromacha nocti: Quæ caua cæli signitenentibus conficis bigis: & Agamemnon: in altiforno cæli clypeo. Cauum enim clypeum. Et Ennius item ad cauationem, Cæli ingentes fornices. Quare ut à cauea, & caulæ, & conuallis cauata val-

lis
B