Pagina:Marcus Terentius Varro - De Lingua Latina - ex Typographeo Adami Sartorii - 1605.djvu/210

E Wikisource
Fuit in emendando quaedam difficultas
204
LIBER

ditionis lege fundi ruta cæsa ita dicimus, vt V producamus.

Item reprehendunt quidam, quod putant idem esse sacrifico, & facrificor, & lauar, & lauatur: quod sit an non, nihil commouet analogiam, dum sacrifico, qui dicat, seruet sacrificabo, & sic per totam formam: nec dicat sacrificandus, aut sacrificatus sum, hæc enim inter se non conueniunt. Apud Plautum cum dicit: Pisceis ego credo, qui vsque dum, viuunt, adlauant, minus diu lauare, quam hæc lauat Phronesium. Adlauant lauari non conuenit, vt T sit postremum, sed R, vt lauantur. Analologia adlauari reddit, quod Plauti, haut librarij mendum si est, non ideo analogia, sed qui scripsit, est reprehendendus: omnino & lauant, & lauantur, dicitur separatim rectè in rebus certis, quòd puerum nutrix lauat, puer à nutrice lavatur, nos in balineis & lauamus, & lauamur. Sed consuetudo alterutrum cùm satis haberet, in toto corpore potius vtimur lauamur, in partibus lauamus: quòd dicimus lauo manus, sic pedes, & cetera. Quare & in balineis non rectè dicunt laui: sed quoniam in balineis

lauor,