Pagina:Marcus Terentius Varro - De Lingua Latina - ex Typographeo Adami Sartorii - 1605.djvu/211

E Wikisource
Fuit in emendando quaedam difficultas
205
OCTAVVS.

lauor, lauatus sum, sequitur vt contra, quoniam est soleo, oportet dici solui, vt Cato, & Ennius scribunt, non vt dicit volgus solitus sum debere dici. Neq; propter hæc, quod hæc quoq; discrepant in sermone pauca, minus est analogia, vt suprà dictum est. Itẽ cur non sit analogia, adferunt, quòd à similibus similia non declinantur, vt ab dolo, & colo: ab altero enim dicitur dolaui, ab altero colui. In quibus adsumi solet aliquid, quò facilius reliqua videantur, vt in Myrmecidis operibus minutis solet fieri. Igitur in verbis temporalibus cùm similitudo sæpe sit confusa, vt discerni nequeat, nisi transieris in aliam personã, aut in tempus, quæ proposita sunt, non esse similia intelleguntur, cum transitum et in aliam personam, quòd alterum est dolas, alterum colis. Itaq; in reliquis suam vtumq; sequitur formam, cum in secunda persona alterum verbi habet in extrema syllaba AS, alteri IS, quod ad discernẽdas similitudines interest; quocirca ibi potius index analogiæ, quã in prima: quod ibi abstrusa est dissimilitudo, vt apparet in his meo, neo, veho: ab his enim dissimilia fiunt transitu: quod sic dicuntur, meas, nes, vehis, quorum vnumquodq suas consuerat similitudinis formas.

Ana-