Pagina:Marcus Terentius Varro - De Lingua Latina - ex Typographeo Adami Sartorii - 1605.djvu/214

E Wikisource
Haec pagina emendata est
208
LIBER

verbis patiatur vti consuetudo communis, fatendum illud, quodammodo analogiam sequi nos debere vniuersos, singulos autẽ, præterquàm in quibus verbis offensura sit consuetudo communis: quòd vt dixi, aliud debet præstare populus, aliud è populo singuli homines. Neque id mirum est, cum singuli quoque non sint eodem iure: nam liberius potest poëta, quàm orator sequi analogias. Quare, cum hic liber id, quod pollicitus est demonstraturum, absoluerit, faciam finem: proximo deinceps de declinatorum verborum forma scribam.

M. TE-