Pagina:Marcus Terentius Varro - De Lingua Latina - ex Typographeo Adami Sartorii - 1605.djvu/217

E Wikisource
Fuit in emendando quaedam difficultas
211
NONVS.

omnia habeant eadem, vocantur gemini.

Sunt, qui treis naturas rerum putent esse, simile, dissimile, neutrum, quod aliàs vocetur non simile, aliàs non dissimile. Sed quamuis tria sint, simile, dissimile, neutrũ, tamen potest diuidi etiam in duas parteis, sic: quodcunque conferas, aut simile ese, aut non esse: simile esse aut dissimile, si videatur: esse, vt dixi, neutrum, si in neutram partem præponderet: vt si duæ res, quæ conferuntur, vicenas habent parteis, & in his denas habeant easdem, denas alias ad similitudinem, & dissimilitudinẽ æquè animaduertendas: hanc naturam plerique subiiciunt sub dissimilitudinis nomen.

Quare quoniam sit, vt potius de vocabulo, quàm de re controuersia esse videatur , illud est potius aduertẽdum, cum similis esse dicitur quid, cui parti simile dicatur esse: in hoc enim solet esse error, quòd potest fieri, vt homo homini simile non sit, & non sit, vt multas partes habeat similes: & ideo dici possit similes habere oculos, manus, pedes, sic alias res separatim, & vna plures. Itaque quod diligenter videndum est in verbis, quas partes, & quot modis oporteat vt similes dicantur, vt infrà apparebit, is locus maximè lubricus est. Quid

enim
O 2