Pagina:Marcus Terentius Varro - De Lingua Latina - ex Typographeo Adami Sartorii - 1605.djvu/220

E Wikisource
Fuit in emendando quaedam difficultas
214
LIBER

petam ab origine similitudineis, quæ conferendis verbis, & inclinandis sequendæ, aut vitandæ sint. Prima diuisio in oratione, quòd alia verba nusquam declinantur, vt hæc, vix, mox: alia declinantur, vt à limo, limabo, à fero ferebam: & cum nisi in his verbis, quæ declinantur, non possit esse analogia, qui dicit simile esse mox, & nox, errat, quòd nõ est eiusdem generis vtrumque verbum, cum nox succedere debeat sub casuum ratione, mox neque debeat, neq; possit.

Secunda diuisio est de his verbis, quæ declinari possunt, quòd alia sunt à voluntate, alia à natura. Voluntatem appello, cum vnusquisq; à nomine alio imponit nomen, vt Romulus Roma. Naturam dico, cum vniuersi acceptum nomen abeo, qui imponit, non requirimus, quemadmodum id velit declinari, sed ipsi declinamus, vt huius Romæ, hanc Romam. De his duabus partibus voluntaria declinatio refertur ad consuetudinem, naturalis ad rationem. Quare proinde ac simile, conferri non oportet, ac dicere, vt sit à Roma Romanus, sic ex Capua dici oportere Capuanus, quod in consuetudine vehementer mutat, quod declinantes imperitè rebus nomina impo-

nunt