Pagina:Marcus Terentius Varro - De Lingua Latina - ex Typographeo Adami Sartorii - 1605.djvu/222

E Wikisource
Fuit in emendando quaedam difficultas
216
LIBER

nominationum. Quare non tàm hanc partem ab illa diuidendum, quàm illud videndum, vt satis sit verecundi, etiam illam in eandem arenam vocare pugnatum. Vt in articulis duæ partes finitæ, & infinitæ, sic in vocabulis duæ, vocabulum, & nomen. Non enim idem, oppidum, & Roma, cum oppidum sit vocabulum, Roma nomen: quorũ discrimen in his reddendis rationibus alij discernunt, alij non. Nos sicubi opus fuerit, quid sit, & cur, adscribemus vniuscuiusque partis: quoniam species plures, de singulis dicam. Prima pars casualis diuiditur in partes duas, in nominat, scilicet, quod finitum & infinitum est, vt hic, & quis. De his generibus duobus vtrum sumpseris, cũ reliquo non conferendum, quòd inter se dissimiles habeant analogias. Nominatus vt similis sit nominatui, habere debet, vt sit eodem genere, specie eadem, sic casu, exitu, & genere, vt si nomen est, quod conferas, sit nomen: specie simile, vt non solum, sed vtrumque sit virile aut fæmineum: casu simile, vt si alterm sit dandi, item alterum sit dandi: exitu, vt quas vnum habeat extremas litteras, easdem alteram habeat. Ad hunc quadruplicem fontem ordines diriguntur bini: vni transuersi, alteri directi, vt

in