Pagina:Marcus Terentius Varro - De Lingua Latina - ex Typographeo Adami Sartorii - 1605.djvu/225

E Wikisource
Fuit in emendando quaedam difficultas
219
NONVS.

à transitu suam viam sequitur & in singularibus, & in multitudinis declinationibus. Hoc fit ideo, quòd naturarum genera sunt duo, quæ inter se conferri possunt: vnum, quod per se videri potest, vt homo & equus: alterum sine adsumpta aliqua re extrinsecus perspici non possit, vt eques, & equiso: vtrumque enim dicitur ab equo: quare hominem homini similem esse, aut non esse, si contuleris ex ipsis homini animaduersis scies. Ac duo inter se similitérne sint longiores, quàm sint eorum fratres, dicere non possis, si illis breuiores, cum quibus conferuntur, quàm longi sint ignorentur. Sic latiorum, atque altiorum, item cetera eiusdem generis, sine adsumpto extrinsecus aliquo perspici similitudines non possunt. Sic igitur quidam casus, quòd ex hoc genere sunt, non facile est dicere similes esse, si eorum singulorum solum animaduertas voces, nisi adsumpseris alterum, quo flectitur in trãseundo vox. Quod ad nominatuum similitudines animaduertendas arbitratus sum satis esse [1]tangere, hæc sunt. Relinquitur de articulis: in quibus quædam eadem, quædam alia. De quinque enim generibus duo prima habent eadẽ, quod sunt

&
  1. q. V. C. angere