Pagina:Marcus Terentius Varro - De Lingua Latina - ex Typographeo Adami Sartorii - 1605.djvu/226

E Wikisource
Fuit in emendando quaedam difficultas
220
LIBER

& virilia, & muliebria, & neutra: & quòd alia sunt, vt significent vnum, alia vt plura, & de casibus, quos habent quinos. Nam vocandi voce notatus non est. Proprium illud habent, quòd partim sint finita, vt hic hæc: partim infinita, vtq uis & quæ: quorũ quòd adumbrata, & tenuis analogia, in hoc libro plura dicere non necesse est. Secundum genus, quæ verba tempora habẽt, neque casus, sed habent personas, eorum declinatuum species sunt sex. Vna, quæ dicitur temporalis, vt legebam, gemebam lego, gemo. Altera personarum, vt fero, meto, feris, metis. Tertia rogandi, vt scribóne, legóne, scribísne, legísne? Quarta respondendi, vt fingo, pingo, fingis, pingis. Quinta optandi, vt dicerem, facerem, dicam. faciam. Sexta imperandi, vt cape, rape, capito, rapito. Item sunt declinatuum species quattuor, quæ tempora habent sine personis in rogando, vt foditúrne? feritúrne? & fodietúrne? feretúrne? Ab respõdẽdi specie eadẽ figura fiũt extremis syllabis demptis. Optãdi species, vt viuatur, ametur, viueretur, amaretur. Imperandi declinatus sintne, habet dubitationem: & earum sitne hæc ratio, paretur, pugnetur, parari, & pugnari. Accedunt ad has species à copulis diuisio-

num